Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Inhalt
1691 IV 12 Beitritt zum Allianzvertrag (1689 V 12) (München)
Bayern |
Seite 5 von 10 | |
4.
Nullatenus verò Pax ineatur priusquam
Pax Westphalica, Osnabrugensis et Mona-
steriensis nec non Pyrenæa communibus
viribus (juvante deo) vindicata et omnia
juxta earundem tenorem in Ecclesiasticis et
politicis inpristinum statum restituta sint.
5.
Institutis autem communi consensu
Pacis aut armistitii tractatibus communi-
cabuntur hinc inde bona fide ea, quæ agentur,
nec una pars sive alterius consensu et satis-
factione quicquam concludet.
6.
Postquam præsens bellum communi
consensu finitum et Pax conclusa fuerit,
maneat inter Sac[ram] Cæs[aream] Maj[esta]tem et ejusdem
hæredes et successores nec non D[ominos] Ordines
Generales Foederati Belgii contra sæpius
mem[oratam] Coronam Galliæ, et ejusdem adhæ-
rentes Foedus perpetuum defensivum, vi
cujus partes contrahentes omnem operam dabunt,
ut Pax ineunda constanter, perpetuoque
duret.
7.
Quod si vero contigeret ut Corona Galliæ iterum
Seite 5 von 10 |